

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 15: Versus 1
Et vidi,etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his praecedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagae, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quae destructio maxime hortatur praesentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictae. Sed omissa prima, quae fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen.Et mirabile.Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare.Plagas septem,id est omnes, excaecationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt.Quoniam in illis.Vereplagashabebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et verenovissimas,quia in mundo post eas non inferet Deus alias.